?

Log in

The Ramen Diaries
Adventures with Noodles
Recent Entries 
A Few Gentle Reminders
1) Everything needs to go under a cut to keep the community and people's friend's lists neat and tidy.
If you're not sure how to use a cut, the LJ FAQ is quite helpful here.

2) If you don't intend to buy, don't comment.
On large sales posts, every additional, unnecessary comment adds that much more chaos that a seller must navigate. Don't ask for additional photos and measurements unless you seriously intend to buy, and even if you decide later on that you won't purchase, let the seller know so they can cross you off their mental list of potential transactions. It's common courtesy and makes for a cleaner, smoother sales environment.

3) If it's not Lolita don't post it.
Please use common sense and don't post anything you could only describe as "loliable" rather than "lolita". There's dozens of other communities out there for BJD stuff, other j-fashion items, and craft materials and you'll have better luck in the specific community for your sales.
12th-Dec-2005 01:15 pm - Melancholia :: JACOB BALDE
Self
Semper ego inclusus Germanae finibus orae
in Bavara tellus senescam.
Tristibus imperiis spatio retinemur in arcto
et curtum male perdimus aevum.
Atqui vincla licet rupto dissolvere nodo
et clausas diducere turres:
Graeculus effugiens aliquis Minoia regna
ceratas sibi sumpserat alas.
Sed neque fallaces ventos temptare necesse est
lasuris super aequora pennis.
Tota mihi quamvis adeo Germania carcer,
deterius quoque carcere corpus,
libera mens tamen est: ubi vult,
habitatque volatque.
In pelago non impedit Auster,
in terris non tardat obex,
transcendit et Alpes nubiferas ac sidera pulsat.
Accedit Phoebi donum,
divina poësis.
Hac fretus velocior Euro
Euri nascentis patriam cunasque videbo,
Aurorae rapiendus in ortum.
12th-Dec-2005 01:15 pmNo Subject
Self
De optimo statu reipublicae deque noua insula Utopia sermonis quem Raphael Hythlodaeus uir eximius, de optimo reipublicae statu habuit liber primus, per illustrem uirum Thomam Morum inclitae Britanniarum urbis Londini et ciuem, et uicecomitem.

[homo peregrinans Raphael Hythlodaeus]

cum non exigui momenti negotia quaedam inuictissimus Angliae Rex Henricus eius nominis octauus, omnibus egregii principis artibus ornatissimus, cum serenissimo castellae principe Carolo controuersa nuper habuisset, ad ea tractanda, componendaque, oratorem me legauit in Flandriam, comitem et collegam uiri incomparabilis Cuthberti Tunstalli, quem sacris scriniis nuper ingenti omnium gratulatione praefecit, de cuius sane laudibus nihil a me dicetur, non quod uerear ne parum sincerae fidei testis habenda sit amicitia, sed quod uirtus eius, ac doctrina maior est, quam ut a me praedicari possit, tum notior ubique atque illustrior, quam ut debeat, nisi uideri uelim solem lucerna, quod aiunt, ostendere.

occurrerunt nobis Brugis - sic enim conuenerat - hi, quibus a principe negotium demandabatur, egregii uiri omnes. in his praefectus Brugensis uir magnificus, princeps et caput erat, ceterum os et pectus Georgius Temsicius Cassiletanus Praepositus, non arte solum, uerum etiam natura facundus, ad haec iureconsultissimus, tractandi uero negotii cum ingenio, tum assiduo rerum usu eximius artifex. ubi semel atque iterum congressi, quibusdam de rebus non satis consentiremus, illi in aliquot dies uale nobis dicto, Bruxellas profecti sunt, principis oraculum sciscitaturi.
12th-Dec-2005 01:07 pm - SIDEREUS NUNCIUS : Galileo Galilei
Self


Prêclarum sane atque humanitatis plenum eorum fuit institutum, qui excellentium virtute virorum res prêclare gestas ab invidia tutari, eorumque immortalitate digna nomina ab oblivione atque interitu vindicare, conati sunt. Hinc ad memoriam posteritatis proditê imagines, vel marmore insculptê, vel ex êre fictê; hinc positê statuê, tam pedestres, quam equestres; hinc columnarum atque pyramidum, ut inquit ille, sumptus ad sidera ducti; hinc denique urbes êdificatê, eorumque insignitê nominibus, quos grata posteritas êternitati commendandos existimavit. Eiusmodi est enim humanê mentis conditio, ut nisi assiduis rerum simulacris in eam extrinsecus irrumpentibus pulsetur, omnis ex illa recordatio facile effluat.
Self
Quaerenti, qualis Augusti aetas fuerit, plura occurunt, ex quibus de ea judicari potest; primum comparatio cum aliis Romanae historiae aetatibus, nam, si ostenderis, aetatibus prioribus, quas felices appellant, similem fuisse Augusti aetatem, illis vero, quas aequalium et recentium judicium, versis et mutatis moribus in pejorem partem, republica in factiones divisa, in bello etiam rebus male gestis, dissimilem, de ea ex aliis conjecturam facere potes; tum quaerendum est, quae veteres de ea ipsa dixerint, quid externae gentes de imperio habuerint, an id veriti sint aut contemserint, denique vero quales artes litteraeque fuerint.

Ne vero longius sim, quam necesse, pulcherrimam aetem ante Augustum, quam morum simplicitas, virtutis studia, magistratuum plebisque integritas felicem fecerunt, aetas, qua Italia inferior subigebatur, illamque Neronis, qua nulla miserior, cum Augusti aetate comparabo.

Nullo tempore magis a studiis optimarum artium Romani abhorruere, quam aetate ante bella punica, eruditione minime aestimata, cum in agriculturam summi illarum aetatum homines praecipue studium operamque collocarent, eloquentia supervacua, cum paucis verbis de rebus agendis dicerent neque orationis elegantiam, sed sententiarum vim peterent, historia vero eloquentiae non egente, cum res gestas tantum referret solumque in Annalium confectione consisteret.

Tota vero aetas patrum plesbisque lite impleta; nam ab expulsis regibus usque ad primum bellum punicum de utriusque jure certatur et magna historiae pars leges tantum refert, quas tribuni aut consules, magna utrimque cum contentione, fecere.

Quid eo tempore laudandum sit, jam diximus.

Neronis aetatem si describere volumus, non multa verba opus sunt, nam, optimis occisis civibus, turpi regnante arbitrio, legibus violatis, urbe cremata, ducibus cum vererentur, ne res bene gestae suspicionem excitarent neque quid ad magna facta eos commoveret, pace potius quam bello gloriam quaerentibus, quis interrogabit, qualis illa aetas fuerit?

Quin Augusti aetas huic dissimilis sit, nemo dubitare potest, nam ejus imperium clementia insigne est, cum Romani, quamvis omnis libertas, omnis etiam libertatis species evanuerat, jussis principis instituta legesque mutare valentibus omnibusque honoribus, quos prius tribuni plebis, censores, consules habuerant, tum ab uno viro occupatis, tamen putarent, se regnare, imperatorem tantum aliud nomen dignitatibus, quas prius tribuni aut consules tenuissent, neque libertatem sibi dereptam viderent. Hoc vero magnum clementiae argumentum, si cives dubitare possunt, quis princeps sit, an ipsi regnent, an regnentur.

Bello vero Romani nunquam feliciores, nam Parthi subiecti, Cantabri victi, Rhaeti et Vindelicii prostrati sunt: Germani vero, summi Romanis hostes, quos Caesar frustra pugnasset, singulis quidem proeliis et proditione et insidiis et virtute silvisque Romanos superarunt: sed omnino et Romana civitate, quam singulis Augustus praebuit, et armis, quae duces periti gessere, et inimicitia, inter eos ipsos excitata, multorum Germaniae populorum vis frangebatur.
12th-Dec-2005 01:00 pmNo Subject
Self
Tu me quidem iubes, o Demodoce, consilii aliquid vobis hisce de rebus afferre, de quibus consulturi convenistis: sed mihi in mentem venit considerare, quid concilium vestrum, eorumque, qui se vobis consilium posse dare putant, studium, atque suffragium, quod unusquisque vestrum ferre cogitat, possint efficere. Hoc enim quo pacto non sit ridiculum, vos, si recte et perite hisce de rebus, de quibus consulturi convenistis, dare consilium non licet, consulturos de rebus convenisse, de quibus dare consilium recte non liceat? Illud vero etiam qui non sit absurdum, convenisse vos consulturos, si recte quidem, et perite huiuscemodi de rebus dare consilium liceat, sed nulla sit scientia, ex qua recte quisquam de his dare consilium possit? Quod si aliqua scientia sit, qua liceat in his recte consilium dare, non necesse est, et aliquos esse, qui sciant his de rebus consilium dare? Quum vero sint aliqui, qui sciant de his consilium dare, vel nescire: vel partim quidem ex vobis scire, partim vero nescire? Si omnes igitur scitis, quid oportet vos amplius ad consulendum convenire? unusquisque enim vestrum ad dandum consilium est idoneus. Sin omnes contra nescitis, quomodo consultare potestis: vel quid utilitatis hoc consilium afferre potest vobis, qui ne deliberare quidem possitis? Sed si ex vobis partim quidem sciunt, partim vero nesciunt, iique consilio egent, et si fieri potest, ut vir unus prudens det imperitis consilium, poterit et unus vobis, qui nescitis, consilium dare. An non idem, qui sciunt, dant consilium omnes? Quare vos, hoc audito, decet hinc abire. Nunc tamen hoc non facitis, sed vultis multos ex his, qui consilium, dent, audire. Non enim creditis eos, qui ad dandum consilium vobis aggrediuntur, ea nosse, de quibus dant consilium. Si enim credidissetis eos, qui dant consilium, nosse, unum vobis audire satis fuisset. Vos igitur, ut eos, qui nesciunt, audiatis, convenire, tanquam aliquid, quod operae pretium sit, facturi sitis, qui fieri potest, ut non sit absurdum? Atque de vestro quidem consilio sic dubito: de illorum vero, qui vobis consilium dare posse putant, studio illud mihi dubium est. Nam si, qui iisdem de rebus dant consilium, non eadem respondeant, quo pacto pulchre omnes dare consilium possint, quum non respondeant eadem, quae respondet is, qui recte dat consilium? Vel quomodo ineptum non sit eorum studium, qui inducunt animum his de rebus consilium dare, quarum sunt imperiti? Nam periti nunquam sibi ita constituent, ut consilium non recte dare velint. Sin eadem contra respondeat, quid ipsos omnes oportet consilium dare? Unus enim ipsorum, qui eadem respondeat, sufficere poterit. Quis igitur non rideat, qui cupiant ea facere quae nihil utilitatis afferant? Neque igitur imperitorum studium possit non esse ineptum, quum sit huiusmodi: neque prudens unquam talia facienda suscipiant, quum sciant vel unum quemvis ipsorum, qui consilium det, ut par est, id ipsum posse praestare. Quare ego nullam rationem excogitare possum, qua studium eorum, qui se vobis consilium dare posse putant, non ridiculum esse videatur. Quod vero ad suffragium, quod ferre cogitatis, pertinet, id quidnam possit, vehementer animi pendeo. Nam utrum eos, qui sciunt, ut consilium dent, decernetis? at non plus uno, neque aliter, atque aliter eadem de re consilium dabunt: quamobrem de his vos suffragium ferre non oportebit. An imperitos, et eos, qui non, ut oportet, consilium dant, ad dandum consilium constituetis? at hi non magis quam furiosi consulendi sunt. Sed si neque de peritis, neque de imperitis sententiam feretis, quosnam ab initio ad dandum consilium idoneos esse iudicabitis? Qui vero prorsus convenit alios vobis consilium dare: siquidem vos haec potestis iudicare? Quod si non potestis iudicare, quid vobis suffragia possunt prodesse? vel quo pacto ridiculum non sit, vos veluti consilio egentes, nec ad id inveniendum idoneos convenisse: postquam vero conveniretis, existimare sententiam vobis esse ferendam, tanquam iudicare possitis? Non enim dicendum est, vos quidem singulos rudes fuisse, sed, postquam unum in locum convenistis, prudentes factos esse: neque praeterea vos privatim quidem dubitasse, verum simulatque huc venistis, non amplius dubitare, sed idoneos esse factos ad ea perspicienda, quae vobis facienda sunt: quum de nullo haec didiceritis, neque vos ipsi inveneritis, quod est longe omnium difficillimum. Vos enim, nisi cognoscere possitis, quae vobis facienda sint, nunquam de eo, qui vobis consilium det, an id recte faciat, iudicare poteritis. Neque praeterea unus aliquis, qui vobis det consilium, dicet, se vos, quae vobis facienda sint, ita docturum, ut et qui male, et qui bene vobis consilium dent, iudicare possitis: atque id ipsum tam brevi, et tam multos: quum praesertim hoc illo nihilo minus difficile esse videatur. Quod si nec concilium, nec qui vobis consilium dat, vos ad iudicandum idoneos efficiunt, quid vobis opus est suffragiis? vel qui potius concilium vestrum suffragiis, et suffragia studio eorum, qui vobis consilium dant, non maxime repugnant? Nam concilium vestrum habetur perinde quasi vos ad aliquid statuendum non sitis idonei, sed aliorum consilio egeatis: suffragia vero perinde feruntur, ac si vos non modo non egeatis consilio, sed etiam iudicare, et dare aliis consilium possitis. Deinde studium eorum, qui consilium dant, adest quidem, tanquam id facere sciant: sed a vobis suffragia feruntur, tanquam nesciant. Verum si quis vos, qui suffragia fertis, et eum, qui vobis hisce de rebus quas suffragio decernitis, consilium dederit, ita roget: an scitis id futurum, cuius causa facere ea cogitatis, quae decrevistis? non credo vos dicturos, Quid autem, si fuerit illud, cuius causa facere haec cogitatis, nostis hoc utile vobis fore? Neque vos hoc dicturos, neque eum, qui vobis dat consilium, puto. Si quis praeterea de vobis ita quaerat: an esse quenquam omnium mortalium existimatis, qui horum aliquod unum faciat? Neque vos hoc concessuros arbitror. Quum igitur illa, quae in consultationem veniunt, sint eiusmodi, ut manifesta vobis esse non possint: quumque ij, qui suffragia ferunt, atque ij, qui consilium dant, sint imperiti: iure dicetis evenire, ut et nos non credamus, et ipsos saepe earum rerum poeniteat, de quibus consulant, et de quibus suffragium ferant: quae praestantissimis viris accidere consentaneum non est. Illi enim sciunt, qualia sint illa, de quibus causa consilium dant, his, qui ab ipsis persuasi sint, certa esse, futurumque, ut neque ipsos, neque eos, qui persuasi sint, unquam poeniteat. His igitur ego de rebus existimabam dignum , eos, qui prudentes sint, consilium dare; non autem de his de quibus tu me dare consilium iubes. Ex illorum enim consultatione felicitas, ex horum vero nugis infelicitas nascitur. Interfui forte, quum homo quidam amicum repraehenderet suum: propterea quod cuidam accusatori credebat, quum defensorem nondum, sed accusatorem ipsum duntaxat audisset. Dicebat itaque rem illum indignam facere, qui condemnaret hominem, cuius neque ipse res praesens vidisset, neque ex amicis, qui vidissent, quibusque par esset de illo referentibus credere, audisset: quum ne audita quidem utriusue causa, accusatori ita temere crederet: iustumque esse ab illo non minus defensorem quam accusatorem audiri prius quam absolveret, vel condemnaret. Nam qui possit aliquis vel causam bene, vel homines probe iudicare, nisi prius utrunque litigatorem audiverit? Collatas enim rationes, et causas veluti purpuram, et aurum longe potius est iudicari. Cur enim Legislator iussisset vel tempus adversariorum utrique dari, vel iudices iurare se aequaliter utranque partem audituros, nisi iustius, meliusqe a iudicibus causas hoc modo iudicari posse existimasset? Tu vero mihi videris ne illud quidem, quod a multis dicitur, audisse. Quidnam? inquit.
Self
CAPUT PRIMUM.

Tractatibus, quos ante de moribus Sanctus habuerat, subjecturum se mysteriorum expositionem spondet. Deinde cur ea non prius patefecerit, declarato, mysticam aggreditur apertionem, quam a Christo ipso olim celebratam demonstrat.

1. De moralibus quotidianum sermonem habuimus...Collapse )
12th-Dec-2005 12:57 pm - ARNOBII ADVERSVS NATIONES LIBER V
Self
1.1. Esto: ab ludentibus poetis cuncta illa sint prodita et immortalibus diis probra. - Quid? illa, quae historiae continent graves seriae curiosae quaeque in arcanis mysteriis traditis, poetarum sunt excogitata lascivia? 2. Quae si vobis viderentur ineptiarum talium fabulae, neque in usu retineretis quaedam suo neque per cursus annuos laetitias exerceretis ut festas neque ut rerum simulacra gestarum sacrorum conservaretis in ritibus. 3. Ex quibus tam multis unum interim ponam moderaminis temperamentum secutus, in quo stolidus et inprudens ipse ille inducitur Iuppiter, verborum ambiguitatibus lusus. 4. In secundo Antiatis libro [Ann. Fr. 6 Peter] - ne quis forte nos aestimet concinnare per calumnias crimina - talis perscripta est fabula: Numam illum regem, cum procurandi fulminis scientiam non haberet esset que illi cupido noscendi, Egeriae monitu custos duodecim iuvenes apud aquam celasse cum vinculis, ut cum Faunus et Martius Picus ad id locorum venissent haustum - nam illis aquandi | f. 98 | sollemne iter hac fuit - inviderent constringerent conligerent. 5. Sed quo res fieri expeditius posset, regem pocula non parvi numeri vino mulsoque complesse circaque accessus fontis insidiosam venturis opposuisse fallaciam. 6. Illos more de solito bibendi adpetitione correptos ad hospitia nota venisse. Sed cum liquoribus odoratis offendissent fragrantia pocula, vetustioribus anteposuisse res novas, invasisse aviditer, dulcedine potionis expetos hausisse plus nimio, obdormivisse factos graves; tum bis senos incubuisse sopitis, iniecisse madidatis vincla, expergitos que illos statim perdocuisse regem quibus ad terras modis Iuppiter posset et sacrificiis elici, et accepta regem scientia rem in Aventino fecisse divinam, elexisse ad terras Iovem ab eoque quaesisse ritum procurationis morem. 7. Iovem diu cunctatum: "Expiabis - dixe - capite fulgurita"; regem respondisse: "Caepicio"; Iovem rursus: "Humano"; rettulisse regem: "Sed capillo"; deum contra: "Animali"; "" subiecisse Pompilium. 8. Tunc ambiguis Iovem propositionibus captum extulisse hanc vocem: "Decepisti me Numa; nam ego humanis capitibus procurari constitueram fulgurita, non maena capillo caepicio: quoniam me tamen tua circumvenit astutia, quem voluisti habeto morem et his rebus quas pectus es procurationem semper suscipies fulguritorum".

2.1. Quid primum, quid ultimum vel exsequatur animus | f. 98b | vel conticiscat, nec facile dictu est neque ullis considerationibus expeditum. Ita enim sunt omnia et excogitata et comparata derisui, ut sit vobis conitendum falsa ut credantur haec esse, etiam si sint vera, quam optinere velle pro veris et velut quiddam mirabile non sine ipsius numinis insinuare contemptu. 2. Quid enim dicitis o isti? Credimusne illum Faunum et Martium Picum, si ex numero sunt deorum et ex illa perpetua immortalique natura, sitis aliquando ariditate siccatos atque, ut aestum possent inrigare venarum, fluenta isse per fontium? Credimusne captos mero et dulcedine inlectos mulsi tamdiu se poculis ingurgitavisse fallacibus, ut usque ad ebrietatis periculum veniretur? Credimusne vinctos somno atque altissimi soporis oblivione demersos vinciendi copiam sui animalibus praebuisse terrenis? 3. Quibus deinde partibus vinculorum illae iniectae sunt nexiones? Soliditatis habebant quicquam aut ex duris ossibus informatae fuerant eorum manus, quae constringi laqueis et nodorum possent inligationibus coerceri? 4. Non enim requiro, non exigo, an aliquid potuerint fari ebrietatis alienatione nutantes, an Iove invito vel potius nescio protrahendi ad terras eius ritum quisquam potuerit publicare: illud solum audire desidero, cur si Faunus et Picus sunt divini generis et potestatis, non ipsi potius edidere quaerenti id quod ab ipso Iove periculosius Numa cupiebat audire. | f. 99 | 5. An numquid Iuppiter solus huius rei scientiam noverat? Ad ipsum enim decidunt fulmina, ut inminentia procurare alicuius debeat scientiae disciplina? An cum ipse iaculetur hos ignes, aliorum sit operis scire quibus modis conveniat iras eius atque animos temperare? Etenim revera stultissimum credere est, ipsum remedia scire, quibus averti possint ea quae per fulminis iactum in humanis fieri constituerit rebus. Hoc est enim dicere: Illo ritus genere meas iras placabitis, et si quando per fulgura significavero aliquid imminere, facite hoc et illud, quod fieri statui inane fiat et vacuum et sacrorum >vi> vanescat.
This page was loaded Feb 20th 2017, 10:46 am GMT.